CEREALIA

CEREALIA
CEREALIA
orum, sacra Cereris a Triptolemo instituta, quae Plinius, l. 24. c. 9. Thesmophoria vocat, a Cerere Thesmophoro, h. e. legum latrice. Haec autem festa tantâ religione celebrabantur, ut feriae pollutae crederentur, si quis eô tempore cum uxore concubuisset. Praeterea in sacrificiis Cereris vinum non adhibebatur. Unde Plaut. in Aulul. Megadorum Cereri nuptias esse facturum, ait, quod nihil vini ad nuptias esset allatum. Salmasic duo sic dicta sacra erant Athenis, Eleusinia et Thesmophoria, quorum illa Boedromione mensem ista Pyanepsione illi proximo, celebrabantur. Haec cum luctu solebant agitari, unde Plut. ςκυθρωποτάτην Θεσμοφορίων ἡμέραν vocat: in Eleusiniis vero omnia laeta; hinc Mystis Epostisque illorum Initiorum vetitum fuit etiam ad puteum sedere, cui Ceres adsedereat, cum filiam quaerens in pagum Eleusinis venit, quia tristis tum erat. Nempe non luctum Cereris significabant aut repraesentabant illa, sed eam iam exhilaratam maerore depositô monstrabant, quum facetiis Baubonis (de qua suô locô) ad risum incitata, cyceonem potum sumpsit, quem prius recusaverat. Praeterea ob fruges repertas ea instituta, quae laetitiam hominibus et faciliorem victum attulerunnt. At tota Thesmophoriorum mythologia Proserpinae raptum depalabat, et ex eo raptu, Cereris ostendebat maerorem. Porro Thesmophoria fiebant in Urbe, Eleusinia in pago cognomine. Thesmophoria solae mulieres candidis indutae vestibus obibant, unde Θεσμοφοριάζουςαι Aristophanis; Eleusiniorum initia soli viri accpipiebant. In iis quippe Ι᾿εροφάνται, Δαδοῦχοι, Σπονδοφόροι, Κήρυκες. Et quidem in Thesmophoriis Cereris Sacerdotes a viris separabantur, vel nullos habebant. Unde Plinius, l. 24. c. 9. Agnon--matronae Thesmophoriis Atheniensium castitatem custodientes, his foliis cubitus sibi sternunt. Et Tertullian. de Pallio, Cum ob cultum omnia candidatum et ob notam vittae et privilegium Cereri initiantur. Vide quoque supra in voce Cadurcum. Denique Eleusinia cereri Eleusiniae; Thesmophoria, Cereri Θησμοφόρῳ sacra fuêre. Interim varia habuêre communia; nam utrisque Iacchus iunctim cum Cerere et Libero colebatur; utrisque porci immolabantur, quos μυςτικοὺς Graeci, Latini sacres vocârunt etc. Unde non mirum, ca saepe ab Auctoribus confundi, Arnobio praesertim, l. 5. At Clemens, unde sumpsit ad verbum, quaecumque de Mysteriis illis habet, ea accurate distinguit: Baubo enim, Triptolemus, Eubuleus, Eumolpus, Dysaules, Caduceatores, Hierophantae, Daduchi, Praecones, et tota illa scena, quam ibi traducit, Eleusiniorum fuêre. Ipsa denique symbola quae rogati sacrorum in acceptionibus respondetis: ieiunavi aetque ebibi Cyceonen, ex cista sumpsi, et in calathum misi; accepi rursus, in cistulam transtuli: haec symbola Eleusiniorum fuerunt, etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 750. et seqq. plura vero de utroque hoc festo suô locô.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • Cerealia — Ce re*a li*a, n. pl. [L. See {Cereal}.] [1913 Webster] 1. (Antiq.) Public festivals in honor of Ceres. [1913 Webster] 2. The cereals. Crabb. [1913 Webster] …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Cerealĭa — Cerealĭa, 1) bei den Römern allgemeiner Name der Ceresfeste, also der Ambarvalien, Amburbien, Fordicidien; bes. 2) ländliches Fest, kurz vor der Ernte nach der Mitte des Juli begangen, an welchem der Ceres ein Schwein nebst Wein geopfert u. zu… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Cereālia — (Cerĕris ludi), die zu Ehren der Ceres (s.d.) gefeierten Spiele und Feste …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Cerealia — Spring (1894) by Lawrence Alma Tadema, depicting the Cerealia in a Roman street (J. Paul Getty Museum)[1] In ancient Roman religion, the Cerealia was the major festival celebrated for the grain goddess Ceres. It was held for seven days from mid… …   Wikipedia

  • Cerealia — Les Cerealia ou jeux de Cérès (ludi cereales) étaient Fêtes célébrées à Rome en l honneur de Cérès. Sommaire 1 Le culte de Cérès à Rome 2 Les jeux de Cérès 3 Notes …   Wikipédia en Français

  • ЦЕРЕАЛИИ —    • Cerealia,          см. Δημήτηρ, Деметра …   Реальный словарь классических древностей

  • Ceres (mythology) — Seated Ceres from Emerita Augusta, present day Mérida, Spain (National Museum of Roman Art, 1st century AD) Ancient Roman …   Wikipedia

  • Fiestas romanas — Saltar a navegación, búsqueda El poeta romano Ovidio escribió en la madurez de su vida un calendario poético llamado Fastos donde describe las diversas fiestas romanas y las leyendas relacionadas con cada una de ellas. Escribió un libro por cada… …   Wikipedia Español

  • Fêtes romaines (avril) — Sommaire 1 Jeux Megalenses 2 Fordicidia 3 Cerealia 4 Palilia 5 Vinalia …   Wikipédia en Français

  • Circus Maximus — For other uses, see Circus Maximus (disambiguation). Model of ancient Rome in the Imperial era, showing the Circus Maximus (foreground), the Colliseum (top of picture) and between them, the Palatine The Circus Maximus (Latin for great or large… …   Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”